라틴어 문장 검색

quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 62:3)
neque enim tantum id dico, eum, qui sit orator, virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum . nam certe neque intelligentiam concesseris iis qui, proposita honestorum ac turpium via, peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis improviso rerum exitu induantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 9:2)
Quicumque voluptatem in summo ponunt, sensibile iudicant bonum, nos contra intellegibile, qui illud animo damus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 2:1)
Si hoc est bonum, et intellegibile est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 12:6)
intelligentiae autem caelestis et intelligentiae hominis in conceptione veri videtur esse unus essentialis actus, ergo una natura.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 4:2)
Turba ruunt, ad nomen singularis numeri plurale verbum applicatur, juxta intelligentiam scilicet pluralitatis rerum per subjectum nomen intelligentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:8)
Intelligere autem et contemplari intellectualiter non ex aequo est intelligentiae caelestis et animae rationalis, sed per prius et posterius, quia intellectus intelligentiae est sine continuo et tempore et sine collatione et in ipsa prima rerum veritate, intellectus autem noster est cum continuo et tempore, habens se ad primas rerum veritates sicut oculus vespertilionis ad lucem solis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 11:2)
Similiter igitur erit in intelligentia et anima, quando intelligentia distat et imprimit in animam rationalem, secundum locum distans ab ea. Non enim philosophice dici potest, quod intelligentia veniat inferius, quia secundum Philosophum intelligentia in orbe est et numeratur ad numerum orbium vel ad numerum motuum orbis, et ipse orbis motus, sicut dicit Aristoteles, componitur ex intelligentia movente et circulo caelesti, qui movetur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:13)
De quo quidem Verbo Dei scilicet intelligibili, quod ut dictum est, sapientia intelligitur, beatus quoque Gregorius in homelia evangeliorum septima ita loquitur, distinguens scilicet ipsum intelligibile Verbum a verbo audibili, quod est vox. Scitis, inquit, quia Unigenitus Verbum Patris vocatur, Joanne attestante qui ait, "in principio erat Verbum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION