라틴어 문장 검색

Sed si hoc aperiri non potest ab homine, quid egerunt sancti Patres, qui tot nobis de Trinitate tractatus reliquerunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:6)
Hilarius de Trinitate in lib. XII:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:35)
Maxime vero id profitentur, cum ea praedicantur quae ad divinitatis naturam, et ad sanctae Trinitatis pertinent discretionem, quae penitus in hac vita non posse intelligi asseverant, sed hoc ipsum intelligi vitam dicunt aeternam, juxta illud Veritatis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:2)
Quisquis etiam in hac vita, ea quae de Trinitate dicuntur, non posse intelligi arbitratur, profecto in illum Montani haeretici labitur errorem, quem beatus damnans Hieronymus in prologo Commentariorum Isaiae sic ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:14)
Adeo quoque quaecunque praedicantur, ita dici ut intelligi possint Apostolus jubet, ut omnino a praedicatione quiescendum esse praecipiat, si in his quae praedicanda sunt desit qui prophetare valeat, hoc est ea quae dicuntur exponere, et eorum intelligentiam aperire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:3)
Aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1), hoc est super caetera Spiritus sancti dona, hoc maxime desiderate, ut quae lingua proferuntur, hoc est in verbis sonant, per intelligentiam videri faciatis, et exponere possitis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:5)
Quia etenim prophetae Videntes antiquitus dicebantur, hoc loco Apostolus prophetare dicit, visum intelligentiae ministrare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:6)
Quasi inutiliter aerem solum exterius lingua verberantes, non cor interius per intelligentiam contingentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:26)
Quid, quaeso, virtutem vocis dicit, nisi ejus intelligentiam propter quam est reperta?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:1)
Qui etiam tam verborum intelligentiam in Ecclesia necessariam dicit, ut cum ibi aliquae benedictiones fiunt, non debeat Amen responderi nisi ab intelligentibus, qui videlicet discernere possint an benedictionis verba sint, an maledictionis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:4)
Et statim ad perfectionem intelligentiae sacrorum verborum nos adhortans:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:11)
Hoc igitur docente intelligimus, hoc suggerente disserimus quae nos ipsi non possumus, ipsa etiam Dei et Trinitatis mysteria.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:26)
Quem aperte errorem, imo haeresim beatus Augustinus in primo de Trinitate refellit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 26:3)
X. Nunc ad propositum redeamus, qualiter videlicet in tanta divinae substantiae unitate, tres personae intelligi ac disseri queant, ut quae pronuntiant verba, non abhorreat intelligentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:1)
Non quoniam Deus est Trinitas, ideo triplex putandus est, alioquin minor esset in singulis, quam in tribus pariter. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION