라틴어 문장 검색

nihil tam ignarum barbaris quam machinamenta et astus oppugnationum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장6)
atque interim Felix intempestivis remediis delicta accendebat, aemulo ad deterrima Ventidio , cui pars provinciae habebatur, ita divisis ut huic Galilaeorum natio, Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu regentium minus coercitis odiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장3)
quin et fatebatur intempestivam severitatem et suarum opum, quae haud procul imperatoriis aberant, copias tradebat, ut nimia nuper coercendo filio, ita rursum intemperanter demissa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장3)
Fabius Rusticus non Agrippinae sed Neroni cupitum id memorat eiusdemque libertae astu disiectum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장3)
Iulium Burdonem Germanicae classis praefectum astu subtraxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장3)
Igitur nuntio adlato pulsam Trevirorum alam Tungrosque a classe Othonis et Narbonensem Galliam circumiri, simul cura socios tuendi et militari astu cohortis turbidas ac, si una forent, praevalidas dispergendi, partem Batavorum ire in subsidium iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장1)
Talia locutus, ut cuique aetas aut dignitas, comiter appellatos, irent propere neu remanendo iram victoris asperarent, iuvenes auctoritate, senes precibus movebat, placidus ore, intrepidus verbis, intempestivas suorum lacrimas coercens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장1)
onerabat paventium curas ordo Mutinensis arma et pecuniam offerendo, appellabatque patres conscriptos intempestivo honore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 52장6)
simul ipsum Vitellium, subitis offensis aut intempestivis blanditiis mutabilem, contemnebant metuebantque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장6)
plures fefellere, fide amicorum aut suomet astu occultati.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장4)
reddendam pro intempestiva laetitia maestam et funebrem noctem, qua sciat et sentiat vivere Vitellium et imperare et, si quid fato accidat, filium habere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장12)
voces populi blandae et intempestivae, miles minaci silentio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장7)
quippe Vitellianus miles neque astu neque constantia inter dubia indigebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장2)
nec deerant qui propellerent proculcarentque, ni admonitu modestissimi cuiusque et aliis minitantibus omisisset intempestivam sapientiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장4)
quae provideri astu ducis oportuerit, providisse, campos madentis et ipsis gnaros, paludes hostibus noxias.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION