라틴어 문장 검색

quinque talentaposcit te mulier, vexat foribusque repulsum perfundit gelida, rursus vocat:
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장52)
"Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III80)
"ergo vale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam converte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas, auditor gelidos veniam caligatus in agros."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III134)
quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V34)
"scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V39)
et hunc inopem vidistis, Athenae, nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII102)
Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis febre calet sola, circumsilit agmine facto morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, promptius expediam quot amaverit Opapia moechos, quot Themison aegros autumno occident uno, quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus pupillos;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X94)
Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam dissimili dentata modo conpungere sensus corporis, indicio nobis est tactus uterque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:11)
denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas finitumst retroque pari ratione remensumst.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:14)
at ventosa magis cervorum frigida mens est et gelidas citius per viscera concitat auras, quae tremulum faciunt membris existere motum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:5)
at natura boum placido magis aëre vivit nec nimis irai fax umquam subdita percit fumida, suffundens caecae caliginis umbra, nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:6)
nam sine mente animoque nequit residere per artus temporis exiguam partem pars ulla animai, sed comes insequitur facile et discedit in auras et gelidos artus in leti frigore linquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:4)
in pedibus primum digitos livescere et unguis, inde pedes et crura mori, post inde per artus ire alios tractim gelidi vestigia leti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:13)
nam si in morte malumst malis morsuque ferarum tractari, non invenio qui non sit acerbum ignibus inpositum calidis torrescere flammis aut in melle situm suffocari atque rigere frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi, urgerive superne obrutum pondere terrae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:6)
nam seorsum cuique potestas divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est et quod molle sit et gelidum fervensve videre et seorsum varios rerum sentire colores et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION