라틴어 문장 검색

Septima autem allocutione debemus loqui sapienter, sine dolo, fraude etmalitia, bona mente et intentione et sine alterius lesione;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 14:1)
Ratio certe est quidam mentis aspectus qui dicitur naturæ imitatio, utSeneca in Epistolis dixit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 27:1)
Quod ne contingat, omnia facite munda intentione;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 11:19)
Quidam iuvenis fuit, qui totam intentionem suam et totum sensum suumet adhuc totum tempus suum ad hoc misit ut sciret omnimodam artem mulieris, et hoc facto voluit ducere uxorem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:1)
Mulier vero plena arte et calliditate sumpsit lapidem, quem proiecitin puteum hac intentione ut vir suus audito sonitu lapidis in puteum ruentisputaret sese in puteum cecidisse.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:27)
Hoc prava intentione dicebat, ut pauperihomini talenta non redderet promissa.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:17)
Cum enim semen masculi factivum sit et formativum per virtutem formativam, quam habet in semetipso, semper inducit formam masculi de intentione propria, nisi qualitate materiae impediatur, et ideo sexus femineus indicit ex defectu, nec natura particularis unquam intendit facere feminam;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:2)
Item mortificatio, quae mortis quaedam imitatio est, explicatur, atque a multiplici utilitate similiter commendatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 1:2)
Saepe etiam solitudines captamus, ne cujus sermo nostris auribus insusurret, et quasi semita quaedam inhaerentem cogitationi animam abducat a vero, atque ab intentione deflectat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 5:12)
Multas igitur occupationes nobis corporis hujus necessitas gignit, atque usus invehit, quibus impeditur animae vigor, ac revocatur intentio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:1)
assiduitate enim atque imitatione quaedam similitudinis imago formatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:8)
Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:7)
Tunc enim debet esse intentio ad precandum robustior, cum urgemur adversis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:19)
Noe virum justum, qui ad renovandum semen hominum relictus fuit, omnium imitationi proponendum esse;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 1:1)
dignum est, ut nos quoque describamus eum ad imitationem omnium, et requiescamus in eo ab omni istius mundi sollicitudine, quam quotidie diversis exagitationibus sustinemus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION