라틴어 문장 검색

Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque 1 auditu 2 ferretur, si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans aequales 3 exsuperat,4 si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit, haec erunt honesti animi documenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 1:1)
Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:1)
Aprilis interclusa anima creditus est mortalitatem explevisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장13)
interclusum aliud iter, idque solum quo in sacram viam pergeret patebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장7)
Acilius nauali ad Massiliam proelio iniecta in puppem hostium dextera et abscisa memorabile illud apud Graecos Cynegiri exemplum imitatus transiluit in nauem umbone obuios agens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 4:3)
Siculum bellum incohauit in primis, sed diu traxit intermissum saepius, modo reparandarum classium causa, quas tempestatibus duplici naufragio et quidem per aestatem amiserat, modo pace facta, flagitante populo ob interclusos commeatus famemque ingrauescentem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 1:1)
interclusus spiritus arte meabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 16:2)
Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt, multoque maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 17:1)
tela aliis hastae, aliis secures erant, transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 18:2)
Cumque tu, Cesaris et Augusti successor, Apennini iuga transiliens veneranda signa Tarpeia retulisti, protinus longa substiterunt suspiria lacrimarumque diluvia desierunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 46:4)
Washingtonius, copias Britones exposituros supra se, exercitumque commeatu et re frumentaria interclusuros, aut denique colonicas copias ad praeliandum Insula Eboracensi coacturos, verebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.34)
Dum Washingtonius copias apparatumque bellicum, vacuando recurrendoque servare conatur, imperator Britannicus Washingtonium pugna lacessere, et commeatus intercludere vehementissime nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.37)
Howe, imperator Britannus, Washingtonii commeatus a civitatibus eois intercludere ope summa nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.15)
Cum avum viderit, in pectus eius transiliat, e collo pendeat, nolenti alleluia decantet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:26)
additur imperiis Hispania, Pyrenaeum transilit;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X62)

SEARCH

MENU NAVIGATION