라틴어 문장 검색

Novissime interdicit ne cum malefico Usum bonus consociet ullius rei.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.9)
Cornutus Tertullus consul designatus, vir egregius et pro veritate firmissimus, censuit septingenta milia quae acceperat Marius aerario inferenda, Mario urbe Italiaque interdicendum, Marciano hoc amplius Africa.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 19:1)
Tam alti abdicitque secreti illa ratio, quod interiacens andron parietem cubiculi hortique distinguit atque ita omnem sonum media inanitate consumit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 22:3)
Is interdicendum ei advocationibus in quinquennium censuit, et quamvis neminem auctoritate traxisset, constanter in sententia mansit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 5:2)
illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx orbem interdixit, quam vix erratica Delos orantem accepit, tum cum levis insula nabat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:2)
Spes interdictae discedite!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:25)
Interdico ne extulisse extra aedes puerum usquam velis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 174)
interdixit hariolus;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 453)
non interdicere sed petere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 154:3)
his rebus ita gestis, P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi, hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 221:2)
elusit Cassius Severus obiiciente quodam, quod ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo, numquid ergo illuc accedo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 188:1)
Quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 13:2)
Interdicis mihi inspectione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:1)
Nam cum tibi cupere interdixero, velle permittam, ut eadem illa intrepidus facias, ut certiore consilio, ut voluptates ipsas magis sentias;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 1:7)
nulli autem interdici misericordia:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 14:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION