라틴어 문장 검색

Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse intellegit ut, cum interfectores suos domi comprenderit, rem proferre non audeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 23 2:7)
quo facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei publicae revixissent, ego non revertissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 2:3)
Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores implerunt orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum - auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset - cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:5)
huius ergo interfector si esset, in confitendo ab eisne poenam timeret quos liberavisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 1:9)
Itaque magni aestimo dignitati eius aliquid astruere inopinantis nescientis, immo etiam fortasse nolentis;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 5:1)
egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiamsi id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 265:1)
credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus imbecilliores, a vigilantibus dormientes, a praeparatis inopinantes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 143:2)
ex pari, quae poena adversus interfectorem patris iusta est, eadem adversus matris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 182:4)
acetabula quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiae sunt, et parricida matris quoque aut fratris interfector.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 254:2)
Interfectores interfecturis iubent obici et victorem in aliam detinent caedem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 4:8)
Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:3)
Quis enim nos alius hue misit quam tu, omnium amicorum interfector?
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:25)
Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio:
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:1)
si inimicus est, protinus interfector est?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 12:22)
Ingratus Antonius in dictatorem suum, quem iure caesum pronuntiavit, interfectores eius in provincias et imperia dimisit ;
(세네카, 행복론, Liber V 97:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION