라틴어 문장 검색

Eo cum venisset, timentes confirmat, praesidia in Rutenis provincialibus, Volcis Arecomicis, Tolosatibus circumque Narbonem, quae loca hostibus erant finitima, constituit;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 7장4)
At Vercingetorix castris, prope oppidum positis, mediocribus circum se intervallis separatim singularum civitatium copias collocaverat atque omnibus eius iugi collibus occupatis, qua despici poterat,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장2)
Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장3)
interdum enim vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae livent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장290)
supra quoque procedens inalbescit, dein lividum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장12)
quae contrita galbano excipiuntur, idque circum-datur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장29)
interdum enim uetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae liuent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 60:3)
supra quoque procedens inalbescit, dein liuidum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:3)
Quum enim Celsus dicat, quibus temporibus cibi dandi sint, ex ratione levatae febris apparere, eosque in maxima remissione dandos esse jubeat, inepte interjiceret seu vel adjectae seu vel adauctae.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).631)
Interdum enim vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae livent post quae, quidquid medicamentorum ingeritur, parum proficit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 72:3)
dein lividum fit, circumque exiguae pusulae oriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 3:5)
Auspiciis iterum sese regalibus annus induit et nota fruitur iactantior aula, limina nec passi circum privata morari exultant reduces Augusto consule fasces.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:1)
Satyri circum crinemque solutae Maenades adstringunt hederis victricibus Indos;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:365)
egregii quotiens exisset foederis auctor, stipatur sociis, circumque armata clientum agmina privatis ibant famulantia signis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:37)
attollens apicem subiectis regia rostris tot circum delubra videt tantisque deorum cingitur excubiis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION