라틴어 문장 검색

- Interpretatio somnii.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 53:3)
Non enim habitudo syllogistica est inter imaginem somnialem et interpretationem somnii;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 13:3)
Quod si terribilis apud viventes aestimatur, non mors ipsa terribilis est, sed opinio de morte, quam unusquisque pro suo interpretatur affectu, aut pro sua conscientia perhorrescit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:1)
Quod nominum interpretatione plenius deprehenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 4:7)
Sed etiam illud documento, est quod pingues vaccae prophetica interpretatione annis fertilibus comparatae sunt (Gen.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:9)
et de quatuor generibus quibus sacrificia commendabantur, quorum si quid desit, sacrificium non probatur, cum pulcherrima istorum morali interpretatione.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 1:3)
Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:1)
Aliqui tamen ante nos sic interpretati sunt, eo quod Dominum et Deum dicendo hoc loco, et vindicaturi et ignoscituri geminam expresserit potestatem:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:16)
Altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum cui arca haec quae describitur, figuratur, septum corio judicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex Deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus vestivit exuviis, et quodam circonfuso induit operimento, ut neque frigore congelascat, nec aestivo calore solvatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 2:6)
Non indiget interpretatione sermo simplicior.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:3)
Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:9)
Secundum altiorem autem interpretationem illud dicendum videtur, quod corporis sensus velut ostiorum similes habentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:2)
Cum ergo corvus ubi remaneret invenisse videatur, columba autem non invenerit, evidens ratio est altiore interpretatione signari, quia malitia inquietis passionibus et cupiditatibus quibus corrumpitur anima, se miscere consuevit, et quasi cognatis et domesticis delectatur, ibique commorationem suam locat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:10)
Sed hoc alta potius interpretatione collegit, quia Dominus Deus noster quamvis acerbis iniquitatis nostrae offensus esset erroribus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:1)
Cum arcam sicut supra interpretati sumus (Supra, c.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION