라틴어 문장 검색

prolatandis igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 210:1)
temptatum domi per dictatorem ut ambo patricii consules crearentur rem ad interregnum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 218:1)
creati ipse C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et T. Quinctius Poenus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 220:1)
nec variatum comitiis est, quin cum Manlio Naevio censor Marcius crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 227:1)
nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit, quam censoriis fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 228:1)
moram triumpho volnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris consulibus comitia haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 248:1)
dictator magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit aemulumque decoris sui absentem M. Valerium Corvum - id enim illi deinde cognominis fuit - summo favore populi, tres et viginti natum annos, consulem renuntiavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 274:1)
et res haud ulla insigni ad causa ad interregnum redit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 295:2)
ex interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Corvus tertium A. Cornelius Cossus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 296:1)
iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo maturius novi consules adversus tantam molem belli crearentur, religio incessit, ab eis quorum imminutum imperium esset comitia haberi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 30:1)
itaque interregnum initum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 30:2)
et quia pestilentia insecuta est, velut omnibus eo vitio contactis auspiciis, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 245:3)
ab interregno inito per quintum demum interregem, M. Valerium Corvum, creati consules A. Cornelius iterum et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 246:1)
tribunusque plebei proximis comitiis absens petentibus praefertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 312:2)
tandem ad interregnum res redit, dilatisque alia atque alia de causa comitiis quartus decimus demum interrex L. Aemilius consules creat C. Poetelium L. Papirium Mugillanum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 336:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION