라틴어 문장 검색

Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit.
(세네카, De Providentia, book 1 16:1)
Pro ipsis ergo bonis viris est, ut esse interriti possint, multum inter formidolosa versari et aequo animo ferre quae non sunt mala nisi male sustinenti.
(세네카, De Providentia, book 1 52:4)
quid enim prohibet nos beatam vitam dicere liberum animum et erectum et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum, cui unum bonum sit honestas, unum malum turpitudo, cetera vilis turba rerum nec de- trahens quicquam beatae vitae nec adiciens, sine auctu ac detrimento summi boni veniens ac recedens ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 20:2)
Occurrent nuptiis dira omina, fatis publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem dicatis semianimes isti greges oberrant.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.34)
post reditus quoque oberrat oculis turba feralis meis?
(세네카, Hercules Furens 17:9)
purgare terras propero, iamdudum mihi monstrum impium saevumque et immite ac ferum oberrat:
(세네카, Hercules Furens 19:12)
imbrifera qualis implicat varios sibi Iris colores, parte quae magna poli curvata picto nuntiat nimbos sinu (quis desit illi quive sit dubites color). caerulea fulvis mixta oberravit notis, sanguinea rursus;
(세네카, 오이디푸스 4:26)
sequitur adsiduus comes, nunc aequa carpens spatia, nunc contra obvius oberrat, omni parte terrorem movens.
(세네카, 파이드라 15:34)
feminis quoque frequens hoc in mortem pro gloria iter est . Quid Lycurgum, quid interritos omni periculo quos memoria sacrauit uiros referam?
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 2:15)
terror oberrat, subitos fundunt
(세네카, Thyestes 987:1)
quis temerator oberret agmine femineo, tacitus sibi risit Achilles, illum virgineae ducentem signa catervae magnaque difficili solventem bracchia motu - et sexus pariter decet et mendacia matris - mirantur comites, nec iam pulcherrima turbae Deidamia suae tantumque admota superbo vincitur Aeacide, quantum premit ipsa sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권247)
dilecta genis morientis oberrant Taygeta et pugnae laudataque pectora matri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권181)
"an ne prope limina clarum ingemat et votis intempestivus oberret?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권402)

SEARCH

MENU NAVIGATION