라틴어 문장 검색

Nisi praecipua haec interrogatio agitatur, non credimus nostras oecologicas sollicitudines magni momenti effectus habere posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:4)
Sed si haec quaestio audacter ponitur, ad alias interrogationes omnino directas nos necessario ducit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:5)
185. In unaquaque disputatione quae ad ergolabicam operam attinet quaedam interrogationes sunt struendae, ut discernatur utrum verum integrumque progressum feratur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 238:1)
Etenim de veritate interrogatio est memoriae quaestio, altae quidem memoriae, quandoquidem ad id vertitur quod nos antecedit atque hac ratione praeter nostrum « ego » pusillum et angustum nos coniungere potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:11)
Interrogatio est de omnium rerum origine, sub cuius lumine meta simul atque communis viae sensus conspici possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:12)
34. Lumen amoris, fidei proprium, interrogationes nostri temporis de veritate illustrare potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:1)
ita cum iam formam rectae atque emendatae orationis accipient, extemporalis garrulitas nec exspectata cogitatio et vix surgendi mora circulatoriae vere iactationis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 59:4)
nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 71:1)
adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 63:1)
cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque velut duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et interrogationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 34:1)
ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad subministrabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 39:2)
sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:3)
nec nimium instare interrogationi,ne ad omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum evocare eum, quantum sumere ex uno satis sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 47:2)
hoc non alio modo fieri potest quam longius interrogatione repetita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:2)
patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION