라틴어 문장 검색

utraeque autem crebrae multaeque toto corpore intextae vim quandam incredibilem artificiosi operis divinique testantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:5)
si minus ut separatim de his rebus philosophorum more respondeat, at certe ut in causa prudenter possit intexere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 68:2)
aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:5)
quod ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere ut Varronem nusquam possem intexere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 5:1)
te autem ἀσμεναίτατα intexui faciamque id crebrius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 22 2:4)
Sed hoc differunt quod, cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius transferunt eaque ita disponunt ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 5:2)
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis dicere non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis, iure etenim id summum, quid dexter senio ferret scire erat in voto, damnosa canicula quantum raderet, angustae collo non fallier orcae, neu quis callidior buxum torquere flagello.
(페르시우스, 풍자, satire 330)
Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:2)
' Praeterea curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:6)
nam buxus, qua parte defenditur tectis, abunde viret;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 14:2)
Ante porticum xystus in plurimas species distinctus concisusque buxo;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 16:1)
demissus inde pronusque pulvinus, cui bestiarum effigies invicem adversas buxus inscripsit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 16:2)
ab his gestatio in modum circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas manu arbusculas circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:2)
hanc gradata buxus operit et subtrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:4)
Has buxus interiacet;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION