라틴어 문장 검색

pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas, nectar erat palmis hausta duabus aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권188)
Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권259)
bis caput intonsum fontana spargitur unda, bis sua faginea tempora fronde tegit, usus abest Veneris, nec fas animalia mensis ponere, nec digitis anulus ullus inest, veste rudi tectus supra nova vellera corpus ponit, adorato per sua verba deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권452)
hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae, tunc erat intonsi regia magna Numae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권167)
flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:11)
Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas seposuisse graves vacuumque agitasse remissos cum Iunone iocos et "maior vestra profecto est, quam quae contingit maribus" dixisse "voluptas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 35:1)
sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, nectare odorato sparsit corpusque locumque, multaque praequestus tanges tamen aethera dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:7)
Protinus inbutum caelesti nectare corpus dilicuit terramque suo madefecit odore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:8)
Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque sternit et exstructos morientum calcat acervos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:5)
At non intonsum simplex Damasichthona vulnus adficit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:15)
Haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor accepisse simul:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:18)
qui nunc quoque pocula miscet invitaque Iovi nectar Iunone ministrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 20:4)
- Sic fata cruorem nectare odorato sparsit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:8)
At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, in volucrem corpus nati Phaethontida versum mente dolet patria saevumque perosus Achillem exercet memores plus quam civiliter iras, iamque fere tracto duo per quinquennia bello talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 61:1)
Lustratum genetrix divino corpus odore unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta contigit os fecitque deum, quem turba Quirini nuncupat Indigetem temploque arisque recepit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 70:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION