라틴어 문장 검색

Mali etiam morbi testimonium est uehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, uix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine uoluntate lacrimare;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 3:1)
caput et pedes manusque calidas habere uentre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 4:2)
Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitauit aliquis aut inhorruit aut grauitatem eius partis sensit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 34:1)
tum in solio descendendum est, atque ibi quoque uidendum est, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod uix fieri potest, si priora recte cesserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 7:2)
Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus ualidioribus, totum corpus circumdet maximeque inuolutis extinctis testis et titionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 4:5)
Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, uel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 2:6)
os, surae, pedes intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 1:8)
At in ipsis ceruicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 2:3)
ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 4:2)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, uox nihil significat, oculi uertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:6)
Vbi inueterauit malum, uenter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:1)
At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:1)
cum quid increuit, ut uena, quae intumescens in uaricem conuertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 1:6)
Nimis uero intumescere uulnus periculosum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:1)
nihil intumescere periculosissimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION