라틴어 문장 검색

hunc contingi quibuslibet aduersis nefas prouidentia iudicat adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:7)
quod de deo credere nefas iudico.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:10)
Nam si ineuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est sed etiam uoce proferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 5:2)
Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 40장7)
pandite pontifices Cumanae carmina vatis, fulmineos sollers Etruria consulat ignes inmersumque nefas fibris exploret haruspex, quae nova portendant superi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:5)
levior volitare per oppida rumor riderique nefas:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:211)
tum decuit sentire nefas, tunc ire recentes detersum maculas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:8)
monumenta petuntur dedecoris multisque gemunt incudibus aera formatura nefas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:45)
et flebis inultus, cum pateant tantae nullis custodibus urbes?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:128)
vastator Achivae gentis et Epirum nuper populatus inultam praesidet Illyrico;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:133)
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes vicinus laribusque suis proturbet inultos, tum demum patrem implorant et nomen inani voce cient frustraque oculos ad litora tendunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:291)
"nec te, Roma, diu nec te patiemur inultam, Africa.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:131)
noxia pollicitum domino miscere venena Fabricius regi nudata fraude remisit, infesto quem Marte petit, bellumque negavit per famuli patrare nefas, ductosque Camillus trans murum pueros obsessae reddidit urbi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:176)
"Si non mentis inops fraudataque sensibus aetas praeberet veniam, numquam haec opprobria linguae turpia Danuvius me sospite ferret inultus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:195)
"nunc nunc, o socii, temeratae sumite tandem Italiae poenas, obsessi principis armis excusate nefas deploratumque Timavo vulnus et Alpinum gladiis abolete pudorem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:218)

SEARCH

MENU NAVIGATION