라틴어 문장 검색

scilicet vocabulis rerum mutatis inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non possumus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:5)
Sed venio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas me aberrare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:1)
Iam de Platonis inconstantia longum est dicere, qui in Timaeo patrem huius mundi nominari neget posse, in Legum autem libris quid sit omnino deus anquiri oportere non censeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 30:1)
Nec vero Theophrasti inconstantia ferenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 35:1)
Cum poetarum autem errore coniungere licet portenta magorum Aegyptiorumque in eodem genere dementiam, tum etiam vulgi opiniones, quae in maxima inconstantia veritatis ignoratione versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:1)
quo in genere vel maxime est fortuna numeranda, quam nemo ab inconstantia et temeritate seiunget, quae digna certe non sunt deo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 61:5)
quorum alter inusitatum nostris quidem oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et subtilissimum dicendi genus est consecutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 98:3)
Accedit quod orationis etiam genus habent fortasse subtile et certe acutum, sed, ut in oratore, exile, inusitatum, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum, inane, ieiunum, ac tamen eius modi, quo uti ad vulgus nullo modo possit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 66:1)
aut inusitatum verbum aut novatum aut translatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 152:3)
Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:1)
fiet etiam suavis oratio, cum aliquid aut inusitatum aut inauditum aut novum dicas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:1)
At nec inconstantiam virtus recipit, nec varietatem natura patitur, legesque poena, non iustitia nostra comprobantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 24:3)
tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:8)
quae autem inconstantia deorum est, ut primis minentur extis, bene promittant secundis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 55:3)
Etrusci autem, quod religione imbuti studiosius et crebrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxime dediderunt, quodque propter aeris crassitudinem de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem causam multa inusitata partim e caelo, alia ex terra oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve conceptu et satu, ostentorum exercitatissimi interpretes exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 135:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION