라틴어 문장 검색

Nulla armentorum et vetiti gregis fit concupiscentia, sed praemissi greges et armenta ad decipiendos fideles Christi, splendore armorum, galearum clypeorumque stupescunt, et vehementi strepitu ac clamore exercitus attoniti, admirantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:4)
Quapropter te decet insigne facere, quo stupescant gentilium terrae, et admirari eis non sufficiat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:10)
De quibus rex et omnes qui cum eo erant non solum admirati, sed et terrore concussi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 127:5)
Conradus vero audacia et viribus incomparabilis, gladio praecipuas Sarracenorum strages exercuit, quoad omnes admirati qui aderant et exterriti, procul ab eo absistentes, continuerunt manus suas, rogantes eum ut cessaret a caede horribili, et eorum dextras susciperet pro vivendi gratia, et sic in regis Babyloniae deditionem redderetur donec placata regis ira tam famosus et mirabilis miles in oculis ejus gratiam inveniret, et post vincula praemia mereretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:3)
Si haec maenia apprehenderimus, non invidemus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:8)
Illi autem milites, mulieris verba et constantiam admirati, consilio clam inter se habito, in fide illi [0682C] firmata sibi parcere spoponderunt, si juxta verba ejus veritatem de his experirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:7)
Emuli certe bonis invident, et de eis talia suspicanturqualia facere consueverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:6)
Sapientes autem aliis non invident.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:10)
Unde scriptum est, "Non invident alienescientie vel virtuti qui confidit de sua."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:11)
Sed mali semper invident bonis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 20:1)
Huic igitur invidebant alii versificatores sua superbi generositate regemqueconvenientes inquiunt:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:4)
Mulum noviternatum vulpis in pascuis invenit atque admirans ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:15)
sed nunc magisillarum praesumptuosam admiror audaciam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:26)
Erat autem in eadem regione quidam regis praescriptinotarius, qui livoris macula tactus puero invidebat et graves inimicitiascontra eum latenter exercebat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:12)
Haec cum audit mens, avertit se a voluptate, virtutique adjungit, veri decoris admirans gratiam, purum affectum, simplicem sententiam, mediocrem vestem, hoc est, non in persuasione sermonis, sed in ostensione Spiritus (I Cor.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION