라틴어 문장 검색

nisi quod unusquisque propriam levius quam amici portat iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:9)
et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:23)
Quod si etiam ad blasphemias et maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:1)
Verum est quidquid defertur pauperi, cuius amicitia invidia vacat.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:30)
Et vide, quomodo pater adolescentis contra amicum excitabat invidiam, conviciis urgens, terrens minis, spoliandum regno, honore privandum commemorans.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:14)
Deinde totum virus quo pectus iuvenis aspergeretur, evomuit, adiciens verbum ambitionis incitamentum, fomentum invidiae, zeli et amaritudinis incentivum:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:24)
Haec est vera, perfecta, stabilis et aeterna amicitia, quam invidia non corrumpit, non suspicio minuit, non dissolvit ambitio;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:37)
In qua parte, tunica suarum partium passa dissidium, suarum injuriarum contumelias demonstrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:143)
homo vero qui fere totum divitiarum mearum [0448D] exhausit aerarium, naturae naturalia denaturare pertentans, in me scelestae Veneris armat injuriam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:5)
[0454C] Ha, ha, nisi injuria tuae locutionis syncopatae, mearumque quaestionum venatione timerem tuae benignitatis offensam incurrere, vellem Cupidinis naturam, de quo aliquantulam mentionem tua praelibavit oratio, pictura tuae descriptionis agnoscere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:1)
[0456C] non enim vel detractoriae malignitatis caliginosa rubigo, vel incandentis odii fervor foras egrediens, vel invidiae tyrannus extra desaeviens, ad has invectivas accusationis me impulit, sed ne veritatis per se loquentis evidentiam videor silentio strangulare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:3)
De invidia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 57:1)
Haec est invidia, quae continuae detractionis rubiginosa demorsione, hominum animos demolitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:2)
Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:8)
Haec invidiae tabes plerosque tabefacit, qui dum alienae famae nitorem detrahere conantur, primi suae probitatis sentiunt detrimenta.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION