라틴어 문장 검색

porro noster Plato, nihil ab hac secta uel paululum deuius, pythagorissat in plurimis;
(아풀레이우스, 플로리다 15:32)
Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradu rursum erectus in hominem, inspectante nullo, resurgerem.
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:6)
"huius conterminam deviis abditam locis quaere Taenarum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:135)
"Inibi spiraculum Ditis, et per portas hiantes monstratur iter invium cui te limine transmeato simul commiseris, iam canale directo perges ad ipsam Orci regiam."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:136)
Protinus haud aeque fugiunt per deuia queque:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:15)
Et eum, qui ab aquilone est, procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam: facies eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare occidentale; et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia magna operatus est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장20)
Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:10)
est enim mentibus hominum ueri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa deuius error abducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:8)
Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:1)
Eheu, quae miseros tramite deuios
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 1:1)
Cupitque nullis ille deuiis falli
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 2:1)
Haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:7)
Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat, invius humano gressu, Phariumque cubile Proteos et septem despectat cornua Nili.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:27)
Nilusne meatu devius et nostri temptat iam transfuga mundi se Rubro miscere mari?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:6)
ad bellum nos trudat hiems per devia ponti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:325)

SEARCH

MENU NAVIGATION