라틴어 문장 검색

sed calidi plus est illis quibus acria corda iracundaque mens facile effervescit in ira, quo genere in primis vis est violenta leonum, pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:4)
A parabola vero, quoniam magis hoc poetae convenit, saepissime pathos movet, cum aut miserabilem aut iracundum vellet inducere.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:1)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
Vecors autem et vesanus privationem significat sanitatis aut cordis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 18:3)
Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravit Arsuras in tecta faces, sociusque furoris Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:11)
Quid, vesane, gemis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:37)
Spumea tunc primum rabies vesana per ora Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu Murmura:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:54)
Quid nunc, vesani, iaculis levibusque sagittis Perditis haesuros numquam vitalibus ictus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:52)
Praecipiti cursu vesanum Caesaris agmen In densos agitur cuneos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:22)
Quos agitat vesana quies, somnique furentes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:23)
Te, quem Romana regentem Horruit auditu, quem captos ducere reges Vidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, silvis, Deiectum fatis, humilem, fractumque videbit, Extolletque animos Latium vesanus in orbem, Se simul, et Romam, Pompeio supplice, mensus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:9)
Inter mille nurus epulis vesana meroque Regia non ullos exceptos legibus horret Concubitus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:43)
Illic Pellaei proles vesana Philippi, Felix praedo, iacet, terrarum vindice fato Raptus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:8)
Occurrit suprema dies, naturaque solum Hunc potuit finem vesano ponere regi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:19)
Quis tibi vesani veniam non donet amoris, Antoni, durum cum Caesaris hauserit ignes Pectus, et in media rabie, medioque furore, Et Pompeianis habitata manibus aula, Sanguine Thessalicae cladis perfusus adulter Admisit Venerem curis, et miscuit armis Illicitosque toros, et non ex coniuge partus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION