라틴어 문장 검색

Praebebat cibos propria manu et spirans cadaver sorbitiunculis inrigabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:9)
pusio qui noctu non litigat, exigit a te nulla iacens illic munuscula nec queritur quod et lateri parcas nec quantum iussit anheles.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI13)
deinde moribundos ea seiunctione redisse in gratiam, quando sensissent quod eius opera redactis in sanguinem cibis inrigarentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 7:2)
a Macedonia venire, quod adhuc anhelarent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 15:4)
Quin etiam subito vi morbi saepe coactus ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus, desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat inconstanter, et in iactando membra fatigat, ni mirum quia vis morbi distracta per artus turbat agens animam, spumans [ut] in aequore salso ventorum validis fervescunt viribus undae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:1)
[quae] quia sunt exercita motu, multa per os exhalantur, cum languida anhelant, multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:3)
Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem inriget atque animi curas e pectore solvat, suavidicis potius quom multis versibus edam, parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:1)
Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol, inrigat adsidue caelum candore recenti suppeditatque novo confestim lumine lumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:1)
Is Hortensius platanos suas vino irrigare consuevit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:1)
Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis radicibus Idae montis defluentibus inde humoribus inrigetur, possique videri solstitiales imbres non magnopere desiderare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 15:1)
— Placidam per membra quietem Inrigat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 44:1)
Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem Inrigat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 44:5)
Tali spiramine Nesis Emittit stygium nebulosis aera saxis, Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:39)
et flumine puro Irrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:55)
Siccos pinguis onyx anhelat aestus Et flamma tenui calent ophitae:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII6)

SEARCH

MENU NAVIGATION