라틴어 문장 검색

saucius Pompeius naves viginti occupat longas et profugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:5)
Pompeius cum paucis profugit et locum quendam munitum natura occupat.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:1)
Quo multitudo hominum insecuta cum irrumperet neque administrandi neque repellendi a terra facultas daretur, fore quod accidit suspicatus sese ex navigio eiecit atque ad eas quae longius constiterant navis adnatavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:3)
Eo receptus, cum proelium nox dirimeret, tempestate magna velis profugit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:12)
Interfecta multitudine omni suorum aut capta Pharnaces cum paucis equitibus profugit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:7)
cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset liberius profugiendi, vivus in Caesaris potestatem adductus esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:8)
Profugiunt statim ex urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt.
(카이사르, 내란기, 1권 5:9)
Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis, qui ad eum profugerant, convenit;
(카이사르, 내란기, 1권 8:1)
Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 12:2)
Quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 13:6)
Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasit, ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex senatusconsulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret.
(카이사르, 내란기, 1권 14:1)
qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido cohortesque secum abducere conatus magna parte militum deseritur.
(카이사르, 내란기, 1권 15:9)
Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit, Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus;
(카이사르, 내란기, 1권 24:5)
Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:2)
Ille perterritus, quod omnem provinciam consentire intellegebat, ex Sardinia in Africam profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 30:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION