라틴어 문장 검색

Si quid igitur ei qui ab aeterno Patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori quidem Pater est, non est ambiguum defuisse quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:20)
Ex aeterno nil aliud quam aeternum, quod si non aeternum, jam non Pater, qui generationis est auctor, aeternus est. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:21)
Deus Pater Deum Filium generavit, in quo ipse videtur qui nil ab eo distaret ut magnitudini suae congruus responderet affectus. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:30)
Item infra:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 35:9)
Hic quippe a Deo Patre quasi primo loco subsistit, cum Spiritus tanquam tertio loco ab utrisque sit. Unde et Patrem Hieronymus principalem Spiritum ad Filium nominat, opere videlicet illo suo de tribus virtutibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:6)
Quod autem Claudianus mutuum amorem adinvicem Patris et Filii dixerit, non incongrue animam mundi, id est universorum fidelium vitam, atque salutem, Plato nominavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:5)
Itemque:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:8)
Dicit itaque philosophus animam ipsam esse ex individua semperque in suo statu perseverante substantia, itemque, alia quae inseparabilis comes corporum per eadem corpora se scindere putatur, quia Spiritus sanctus et hujusmodi est qui ex suo statu, quem in seipso non in effectis suis habet, omnino simplex esse, atque incommutabilis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:1)
Bene itaque philosophi, imo Dominus per eos id forsitan ignorantes, tam ipsi animae mundi, quam superioribus firmamenti partibus nimiam ac summam modulationis suavitatem assignant, ut quanta pace, quanta fruantur concordia, quam diligentius possent exprimerent, et quam concorditer cuncta in mundo divina disponit bonitas, quam illi animam mundi, veritas Spiritum sanctum, ut dictum est, nominat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:14)
Obscure quaedam dicta densissimam caliginem obducunt, quod totum provisum esse divinitus non dubito, ad edomandam labore supebiam, et intellectum a fastidio revocandum, cui facile investigata plerumque vilescunt. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:5)
Item post pauca:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:2)
Quae deest aptitudo defuncto corpori, nec item quo animetur, nisi tantum praesentia humanae animae, quae et praesens corpus vivificat, et recedens ipsum mortificat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:17)
Cujus quidem verba si diligenter inspiciamus, totam fidem fere nostram de Spiritu sancto in ipsis expressam inveniremus, cum hanc ipsam animam et Creatorem nominet, atque ex Deo Patre et noo (gr.), hoc est Deo Filio astruat esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:10)
Quam dum quandoque mentem nominat, mentem pro anima vel spirituali natura generaliter ponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:11)
Animam quoque cum mentem nominat, spiritualis eam esse naturae, non corporeae insinuat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION