라틴어 문장 검색

Denegatae petitionis iteratio concessioni ipsi quandoque aequipollet, modo quis se nec animo deiectum nec male affectum ostendat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:17)
Sed in haec rursus eius quattuor elementa fit postrema solutio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:8)
Quare pronuntiandum est, nec ulla trepidatione dubitandum, quod quemadmodum per se constantis quantitatis unitas principium et elementum est, ita et ad aliquid relatae quantitatis aequalitas mater est. Demonstravimus enim, quod hinc et eius procreatio prima foret et in eam rursus postrema solutio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 5:2)
Solutio
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 40:1)
Et quia iam in solutione tactum est quod aliquis effectus sufficienter dependeat ex sola potentia agentis, de quo aliquis dubitaret, ideo hoc declaratur sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:9)
Treboni, praetoris urbani, sellam collocavit et, si quis appellavisset de aestimatione et de solutionibus, quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens constituerat, fore auxilio pollicebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:3)
ac tum quoque ut plenioribus 7028, ubi ut praeoccupata iteratio vocis uti videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1089)
Vocis male iteratio hanc opinionem firmat.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).451)
Sed et compluribus iterationibus sic resolvatur vervactum in pulverem, ut vel nullam vel exiguam desideret occationem, cum seminavimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 2:1)
quibus obiacentibus impeditum arvum minus recte potest iterari, quia ponderibus glaebarum, sicut aliquis distantibus fundamentis vomis a sulco repellitur, quo evenit ut in iteratione quoque scamna fiant et boves iniquitate operis maxime mulcentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 6:4)
Subactum solum pluribus iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 23:5)
Nihil itaque amplius in iteratione quam remolliri terra debet aequaliter;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 9:1)
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:8)
Hoc viso, ad meliorem huius et aliarum inferius factarum solutionum evidentiam advertendum quod circa sensum misticum dupliciter errare contingit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:18)
mitior nanque est in adversarium solutio distinctiva;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION