라틴어 문장 검색

Igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장4)
Fuere qui auro corrupti elephantos Iugurthae traderent, alii perfugas vendebant, pars ex pacatis praedas agebant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장3)
Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, quorum consilio Iugurtha senati decreta neglegisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장1)
At ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum anteuenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장2)
Oppidanos hortatur, moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissimum erat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장3)
Quae postquam sine mora facta sunt, iubet omnis perfugas vinctos adduci.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장10)
Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem, uti acta erat, [ex perfugis] cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia accedit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장4)
Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장1)
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장1)
praeda omnis ab perfugis corrupta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장9)
Perfugae, minime cari et regionum scientissimi, hostium iter explorabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장6)
Marius interea exercitu in hibernaculis composito cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessum turrim regiam, quo Iugurtha perfugas omnis praesidium imposuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장1)
et sciere perfugae indicio, multoque plures, ut in spem universae praedae, flumen traiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 116:1)
haec comperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua sponte milites disseruisset, simul divinae humanaeque spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 580:1)
exeunti iam forte in aciem nuntiat perfuga viginti cohortes Samnitium - quadringenariae ferme erant - Cominium profectas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 585:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION