라틴어 문장 검색

qua computatione vincit tamen reditus septem iugerum, secundum opinionem Graecini, usuram triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:4)
Quippe ut deterrimi generis sint vineae, tamen si cultae, singulos utique culleos vini singula earum iugera peraequabunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 10:1)
Sed nos exstirpanda vineta censemus, quorum singula iugera minus quam ternos culleos praebent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 11:3)
Nos iam enim vicena milia malleorum per vineae iugerum inter ordines pangimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 12:2)
Quae summa tertia parte superat duo milia sestertiorum, quanti constare iugerum vinearum praediximus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 13:2)
Is numerus consummat per totum iugerum seminum milia quattuor et viginti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 4:1)
Nam quemadmodum Terentius Varro, et ante eum Marcus Cato posset adfirmare, sescenas urnas priscis cultoribus singula vinearum iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque solas antiqui noverant?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 3:2)
Eius rei testimonium tu praecipue, Silvine,perhibere nobis potes, cum pulchre memineris, a me duo iugera vinearum intra tempus biennii ex una praecoque vite, quam in Ceretano tuo possides, insitione facta consummata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 6:2)
Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:4)
Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:1)
Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbaverunt, quoniam plurimis dotibus praestat viviradix:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:3)
Exigue umidum pastinatum sationi convenit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 1:1)
Quidam totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt sationi convenire;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:2)
Iulii Attici satio, quae contortis capitibus malleolum recipit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 2:2)
Verumtamen praestat eligere sationi silentis vel certe placidi spiritus diem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION