라틴어 문장 검색

" Quare hujusmodi juramenta, quæ dicunturpræcisa, videntur mala ideo quod in aliquibus sunt mutanda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 162:10)
Audivi namque, quodde peccato atque stultitia sua valde dolent, et tuis mandatis in omnibuset per omnia cum juramento et juratoribus cupiunt obedire.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:3)
verumtamen confisi, non de nostra scientia vel potentia, sed potius de vestra solita clementia et benignitate huc venimus, et ecceparati sumus vestris parere mandatis et cum juramento ac juratoribus inomnibus et per omnia, flexis genibus fusisque lacrimis, obedire tam inpersonis quam in rebus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 305:4)
Non enim exclusit necessitatem velutilitatem iurandi, sed voluntatem, quasi dicat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:10)
"Non habeatis voluntatem iurandi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:11)
Recte enim iuramentum prestatur, si tres comitessecum habeat, scilicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:12)
Uniuscuisque controversie finis est iuramentum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:17)
Ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis, Caesarem tunica texit et paludamento communi, eum post haec nihil passurum, velut mandato principis iurandi crebritate confirmans, et Statim inquit exsurge, et inopinum carpento privato impositum, ad Histriam duxit, prope oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accipimus Crispum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 20:2)
Tune Iulianus, ut erat fortuna sui spectatior, meritisque magis quam imperio potens, Augustus acclamatione concordi totius exercitus appellatus, ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 64:1)
His malis perculsus, rex cum multiplices legiones, vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus, oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione promisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 7:1)
Ad quae vos ex more fidentium ducum, iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem, operam mi navaturo sedulam et sollicitam, nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, aggrediar aut temptabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 7:1)
Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnavit Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se stringi posse commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 11:1)
Iamque muris propinquans, cum non absque discriminibus multis consideraret esse certandum, sermone cum leni tum aspero et minaci, hortabatur ad deditionem defensores, qui ad colloquium petito Ormizda, promissis eius et iuramentis illecti, multa sibi de lenitudine Romana spondebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 8:1)
Ut Traianus fertur aliquotiens iurando dicta consuesse firmare Sic in provinciarum speciem redactam videam Daciam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 9:4)
Foederata itaque pace annorum triginta, eaque iuris iurandi religionibus consecrata, reversi itineribus aliis, quoniam loca contigua flumini ut confragosa vitabantur et aspera, potus inopia premebamur et cibi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION