라틴어 문장 검색

Et pretium rogationis statim socii flagitare, cum inparem Drusum aegrumque rerum temere motarum matura, ut in tali discrimine, mors abstulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 9:2)
Galba praetore contra interpositam, ut existimabatur, fidem interfectis L. Libone tribuno plebis populum incitante et rogationem in Galbam privilegi similem ferente, summa senectute, ut ante dixi, M. Cato legem suadens in Galbam multa dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:3)
Nam rogatione Mamilia, Iugurthinae coniurationis invidia, cum pro sese ipse dixisset, oppressus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:3)
Eius conlega L. Bestia a bonis initiis orsus tribunatus - nam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit - , vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:2)
Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut maiora sint aut minora!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 105:3)
de incestu rogatione Peducaea;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:13)
Haec rogatio ad ea pertinet, quae paulo ante dixi honeste amico a iudice posse concedi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 54:3)
Quod idem multis annis post C. Mancinus, qui, ut Numantinis, quibuscum sine senatus auctoritate foedus fecerat, dederetur, rogationem suasit ear, quam L. Furius, Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:8)
vi pulsum e templo L. Cottam et T. Didium, cum intercedere vellent rogationi, nemo poterat negare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 197:5)
et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:4)
alter, vir optimus, etiam suasit rogationem me ex senatus consulto ferente, alter acerrime se defendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:6)
deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 6:5)
in hac causa Piso amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea rogatio quam ipse fert et fert ex senatus consulto et de religione antiquetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 6:7)
postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de religione et de promulgata rogatione sentiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 4:2)
nam cum dies venisset rogationi ex senatus consulto ferendae, concursabant barbatuli iuvenes, totus ille grex Catilinae, duce filiola Curionis, et populum ut antiquaret rogabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION