라틴어 문장 검색

Sic, ubi, depastis submittere gramina campis Et renovare parans hibernas Apulus herbas, Igne fovet terras, simul et Garganus et arva Vulturis et calidi lucent buceta Matini.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:43)
Gaudet in Hyblaeo securus gramine pastor Divitias servasse casae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:58)
Quo postquam partu Danaes et divite nimbo Ortum Parrhasiae vexerunt Persea pennae Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae, Et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen, Harpen alterius monstri iam caede rubentem, [A Iove dilectae fuso custode iuvencae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:21)
Securus in alto Gramine ponebat gressus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:22)
Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat, Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV4)
Vinea quod primis floret cum cana racemis, Gramina quod redolent, quae modo carpsit ovis;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV2)
Non per mystica sacra Dindymenes, Nec per Niliacae bovem iuvencae, Nullos denique per deos deasque Iurat Gellia, sed per uniones.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXXI1)
Sic in gramine florido reclinis, Qua gemmantibus hinc et inde rivis Curva calculus excitatur unda, Exclusis procul omnibus molestis, Pertundas glaciem triente nigro, Frontem sutilibus ruber coronis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC1)
cervae vulneratae dictamnum quaerunt, qua gustata fere vulnerbibus tela depellunt, ut in duodecimo legimus non illa feris incognita capris gramina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 732)
sic et 'mane', cum ei genus et casus additur, nomen est, ut dum mane novum, dum gramina canent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3413)
gramineo hic 'de gramine facto', alibi 'gramineo' pro graminoso, ut gramineo ripae religavit ab aggere classem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1761)
transit equum cursu nunc hoc incredibile esse videretur, nisi praemisisset in septimo illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7191)
'gramineas' autem ideo, quia et de bello res agitur et Marti sacrificatur, cui gramen est consecratum, quod secundum Plinium in naturali historia ex humano cruore procreatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1192)
gramina hic pro herba:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4151)
deserto in gramine versas huc atque illuc agis, ut Aethiopum versemus oves.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6641)

SEARCH

MENU NAVIGATION