라틴어 문장 검색

Academicis, enim, juxta ac tironibus prodesse volumus, simulque, Washingtonii facta praeclara, ob eorum oculos, Latio donata, quam brevissime proponere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.35)
Doctorum laudem exopto, indoctorum, vero, laudem et vituperationem juxta aestimo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.6)
Tunc primum praeceptoris officio fungi, apud Philadelphienses, humanissimos juxta ac doctissimos, deficiente crumena, coeperam, et doctorum aliorum, me doctrina et usu longe antecedentium, vestigia sedulo insequebar.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.35)
Quos Horus ingredientes commodum consecutus comitabatur, vir corpore atque animo iuxta validus, qui post inter pugiles palmas ad philosophiae studia migravit, sectamque Antisthenis et Cratetis atque ipsius Diogenis secutus inter Cynicos non incelebris habebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 3:1)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
Alexander Aetolus, poeta egregius, in libro qui inscribitur Musea refert quanto studio populus Ephesius dedicato templo Dianae curaverit praemiis propositis ut qui tunc erant poetae ingeniosissimi in deam carmina diversa conponerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 4:1)
Loquitur autem, uti dixi, de populo Ephesio:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 5:1)
inlaudatus ergo est quasi inlaudabilis, id est numquam nominandus, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesiae incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 16:4)
apud Ephesios Venerem Automatam dixerunt, vel Epidaetiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72024)
alii 'iuxta' volunt, ut serta procul.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 422)
aliquanti tamen iuxta veteres 'oblitus', id est neglegens dictum tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6283)
an hoc ad impatientiam amoris referendum est, quo iactata Dido loco stare non poterat, iuxta illud 'uritur infelix Dido totaque vagatur urbe furens'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 626)
procul modo 'iuxta' significat, ut serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8352)
sane hoc nomen ipsius Dianae fuisse, ab Ephesiis dedicato templo ei inpositum, Alexander Aetolus, poeta, in libro qui inscribitur Musae, refert:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5329)
"Diana interim est alte succincta venatrix, et Ephesia mammis multis et uberibus extructa, et Trivia trinis capitibus et multis manibus horrifica."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION