라틴어 문장 검색

At nox obruit ingenti caligine terras, aut ubi de longo cursu sol ultima caeli impulit atque suos efflavit languidus ignis concussos itere et labefactos aëre multo, aut quia sub terras cursum convortere cogit vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:1)
ventus enim cum confercit, franguntur in artum concreti montes nimborum et grandine mixti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:16)
quo cum bene semina aquarum multa modis multis convenere undique adaucta, confertae nubes umorem mittere certant dupliciter;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:5)
omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu, confertos ita acervatim mors accumulabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:4)
Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio, Nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas, Movere potuit in iuventa de statu, Ecce in senecta ut facile labefecit loco Viri excellentis mente clemente edita Summissa placide blandiloquens oratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:2)
et labefacta movens hypallage:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2641)
movens et labefaciens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2642)
conferto coniuncto;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3691)
qui mihi accubantes in conviviis conplexi mulieres inpudicas vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:9)
color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum omnium varietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:6)
sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta est, mihi tamen videtur esse verissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:9)
'tune aut inane quicquam putes esse, cum ita conpleta et conferta sint omnia, et quod movebitur ** corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:5)
est enim confertus voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:2)
nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis cera sit a vinclis non labefacta suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 73)
cetera ne simili caderent labefacta ruina, cavit sacrati provida cura ducis, sub quo delubris sentitur nulla senectus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권35)

SEARCH

MENU NAVIGATION