라틴어 문장 검색

Haec ulcera a gingiuis incipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 3:3)
Solent etiam interdum iuxta dentes in gingiuis tubercula quaedam oriri dolentia:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 1:1)
et mollis linamenti paulum inuoluendum ex is aliqua compositione, quas antheras uocari dixi, demittendumque id inter dentem et gingiuam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 2:2)
Alia quoque ulcera in gingiuis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:4)
Fit etiam interdum, ut gingiuae ulcere, siue parulis fuit siue non fuit, diutius pus feratur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:1)
Si uero a dentibus gingiuae recedunt, eaedem antherae succurrunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:8)
Si in gingiuis est, mouenturque aliqui dentes, refigi eos oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:4)
Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:2)
Gingiuarum uero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:4)
Quae res cum in labris quoque et naribus fieri possit, eandem etiam rationem habeat, simul explicanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 4:4)
in labris uero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 1:4)
Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisue narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:1)
utrimque autem petemus, si quid summis auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut mediis labris deerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:2)
Vbi in primis dentes nonnumquam mouentur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingiuarum arescentium uitium.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:2)
- Oportet in utrolibet candens ferramentum gingiuis admoueri, ut attingat leuiter, non insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION