라틴어 문장 검색

At si scabra non est, sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adjectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 4:4)
paulatim deinde juxta labrum ipsum ex eadem aqua leniter infundere, ne calor intus destituat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 4:3)
maximeque, si discissa auris ima est, vel imus nasus, vel frons, vel bucca, vel palpebra, vel labrum, vel circa guttur cutis, vel venter.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 39:9)
si nervi, vel cartilago, vel aliquid ex eminentibus, quales aures, vel labra sunt, Polyidae sphragidem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 44:4)
Id vitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 7:2)
Si vero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consuevit, potest prodesse ῥινίον;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 67:1)
Ubi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos et mel et vinum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 69:1)
ac modo ad labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uvam conspici possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 7:5)
Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 4:2)
At, ubi scabri ungues sunt, circumaperiri debent, qua corpus contingunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 3:4)
Tertium est, si quid ibi curti est, sarcire quae res quum in labris quoque et naribus fieri possit, eamdemque etiam rationem habeat, simul explicanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 4:3)
in labris vero, si nimium contracta sunt, usus quoque necessario jactura fit, quia minus facile et cibus assumitur, et sermo explicatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 1:4)
Ergo neque ex imis auribus, neque ex medio naso imisve narium partibus, neque ex angulis labrorum quidquam attrahere tentabimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 4:1)
Utrimque autem petemus, si quid summis auribus, si quid imis, si quid aut medio naso, aut mediis naribus, aut mediis labris deerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 4:2)
Dens autem scaber, qua parte niger est, radendus est, illinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera myrrhae sit adjecta:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION