라틴어 문장 검색

'flere' enim est cum voce lacrimare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 592)
nam et lacrimabat et sponte sequebatur cadaver.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 853)
et bene cum hominis sit 'ire', equi 'duci', de homine ait 'ducitur', de equo 'it lacrimans'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 854)
quod autem equum dicit lacrimare non mirum est, cum Homerus etiam divinantem induxerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 894)
Plinius solum equum praeter hominem lacrimare et doloris adfectum sentire dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 895)
cum lacrimas oculis ivturna profudit totum iungendum 'cum lacrimas oculis Iuturna profudit terque quaterque manu pectus percussit', ne videatur diverso tempore et lacrimare et pectus percutere, cum utrumque simul fiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1541)
Eccita cum tremulis anus attulit artubus lumen, Talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 60:3)
excita cum tremulis anus attulit artubu' lumen, talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 60:3)
lacrimans mecum est questus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 17:5)
Naevi lacrimans manum prehendit in propinquorum bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, dum modo tolerabili, condicione transigeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 3:2)
quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret, - quid dicemus, Cleanthe?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:6)
Quin etiam discant oculi lacrimare coacti, Et faciant udas illa vel ille genas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 871)
Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1025)
ille ego sim, teneras cui petat ungue genas, quem videat lacrimans, quem torvis spectet ocellis, quo sine non possit vivere, posse velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 52:3)
discunt lacrimare decenter, quoque volunt plorant tempore, quoque modo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION