라틴어 문장 검색

Surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me indeploratum sub inania Tartara mitte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 73:12)
accipit illa sinu complexaque frigida nati membra sui postquam miserarum verba parentum edidit et matrum miserarum facta peregit, funera ducebat mediam lacrimosa per urbem luridaque arsuro portabat membra feretro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 85:3)
quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem visere et adloquiis parte levare tuis, inque meos si non lacrimam demittere casus, pauca tamen ficto verba dolore pati, idque, quod ignoti faciunt, vel dicere saltem, et vocem populi publicaque ora sequi, - denique lugubres vultus numquamque videndos cernere supremo dum licuitque die, dicendumque semel toto non amplius aevo accipere, et parili reddere voce " vale "?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 86)
illa dies veniet, mea qua lugubria ponam, causaque privata publica maior erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 224)
"quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 117)
sol refugit et lugubri sordidus ferrugine igneum reliquit axem seque maerens abdidit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae41)
sublatus inde fortior lugubre in antrum truditur, ne liber usus luminis animaret altum spiritum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.74)
Texentem telam studiose ipsam offendimus, Mediocriter vestitam veste lugubri, Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 395)
non secus ac liquida siquando nocte cometae sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor, ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, nascitur et laevo contristat lumine caelum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 12:7)
Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, et socii amissi petierunt aethera pennis fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:14)
quid latet, ut marinae filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae funera, ne virilis cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 84)
hic bellum lacrimosum, hic miseram famem pestemque a populo et principe Caesare in Persas atque Britannos vestra motus aget prece.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 214)
praecipe lugubris cantus, Melpomene, cui liquidam pater vocem cum cithara dedit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 242)
qui gurges aut quae flumina lugubris ignara belli?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 18)
Troiae renascens alite lugubri fortuna tristi clade iterabitur ducente victrices catervas coniuge me Iovis et sorore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 313)

SEARCH

MENU NAVIGATION