라틴어 문장 검색

sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
군사 하나가 창으로 그분의 옆구리를 찔렀다. 그러자 곧 피와 물이 흘러나왔다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장34)
Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est;
이를테면 십일조를 받는 레위도 아브라함을 통하여 십일조를 바친 셈입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 7장9)
Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa.
사울이 창으로 다윗을 벽에 박으려고 하였으나, 다윗이 사울 앞에서 몸을 피하는 바람에 창이 벽에 꽂혔다. 다윗은 도망쳐 목숨을 건졌다. 그날 밤, (불가타 성경, 사무엘기 상권, 19장10)
Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
족보에 따라 본 레위 아들들의 이름은 이러하다. 곧 게르손, 크핫, 므라리이다. 레위가 산 햇수는 백삼십칠 년이다. (불가타 성경, 탈출기, 6장16)
cum debeat, siquidem a nobis orta recto meatu proficiscitur, posteram sui partem, cum discedit, ostendere, ut laeva laevam dextera dexteram respiciat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 7:2)
Si ergo milvus et lacertiva avis arditus reperitur et audax et a suis degenerare parentibus, asturnina et falconina est dignus pertica honorari et militari laeva deferri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:33)
Iuvenis vero vulneris dolore pertactus versus pontis militem lanceae direxit acumen, et eius acriter pugnando perforavit intrinseca et ipsum ex equo turpiter prostravit in herbam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:9)
í Et clipeo competenti Britoni praeparato, armati ambo constituti sunt intra palatii munimina, et compulsis calcaribus equis sibi invicem vehementer occurrunt et confractis clipeis lanceisque disruptis sibi gladiis repugnando resistunt ac ferri vestimenta conscindunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:21)
Ad hanc vocem versus in insaniam rex, lancea nisus est confodere Ionatham cum pariete, addens que convicia minis:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:21)
Sed raro tendit ad uirgam, tandemque reuertens Circuit ille manum solers, ne leua uacillet, Succumbens honeri uirge, sceptrumque resignet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:7)
Nam cum sepe manum dextram labor ille fatigat Leua manus succedit ei fesseque sorori Succurrit motumque rote uelocius urget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:21)
Militat a dextris Racio, Constancia leuam Assequitur partem, totamque Modestia plebem Ordinat, et peditum strepitus Prudencia frenat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:6)
Bulgari, videntes hoc schisma in populo et facile haec duo millia posse superari, e duabus eruperunt portis in sagittis, et lanceis et gravi vulnere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:8)
Sed Alemanni, qui infra praesidium erant, vitae solliciti et studiosi, penetrare volentibus lanceas opponebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:7)
Sed portas et obstacula nulla reperientes, clypeos pro porta, sic ut anxii et auxilio destituti, cum ingenti mole saxorum ostio [0404D] advolverunt, lanceis tantum et arcu ligneo et missilibus saxis viriliter pro vitae necessitate se defendentes ab hostibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION