라틴어 문장 검색

at genetrix imis pariter Maeotis ab antris implevit plangore lacus natumque vocavit,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 591:1)
sic genetrix, similique implet soror omnia questu exululans;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 181:1)
"patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem, ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem et earum omnia adirem furibunda latibula, ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6315)
neque tu hoc facis Argisnec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장86)
Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:2)
"una est matri suae, electa genetrici suae,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:36)
Legimus Crantorem, cuius volumen ad confovendum dolorem suum secutus est Cicero, Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus diversorum lamenta vel libris vel epistulis minuere sunt conati, ut, etiamsi nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus inrigari:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:8)
Quas inveteratas maculas haec lamenta non abluant?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:4)
nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere, plus-etenim fati valet hora benigni quam si nos Veneris commendet epistula Marti et Samia genetrix quae delectatur harena.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI2)
Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa quae mare navigerum, quae terras frugiferentis concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum lumina solis:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:1)
quare magna deum mater materque ferarum et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:6)
quorum nil fieri manifestum est, omnia quando seminibus certis certa genetrice creata conservare genus crescentia posse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:18)
Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:1)
Et hanc Romuli adserunt fuisse rationem, ut primum quidem mensem a patre suo Marte, secundum ab Aeneae matre Venere nominaret, et hi potissimum anni principia servarent a quibus esset Romani nominis origo, cum hodieque in sacris Martem patrem Venerem genetricem vocemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 8:2)
Prohibe lamenta sonare, Flere veta populos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION