라틴어 문장 검색

Lamina vel ferrea, vel etiam aenea, ab altero capite duos utrimque deorsum conversos uncos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 10:6)
Lamina aenea est, firma, paulum resima, ab exteriore parte laevis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 8:4)
eoque et audacius, et tutius, scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lamina levetur, tollique sine ulla noxa cerebri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 9:1)
si id ex facili fieri non potest, subjicienda lamina est, quam custodem ejus membranae esse proposui (p. 332, 1. 910);
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 17:1)
eademque lamina, quidquid deorsum insedit, attollendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 17:3)
cymbala ferre licet pectusque inlidere pinu inguinis et reliquum Phrygiis abscidere cultris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:167)
coniuncta per artem flexilis inductis animatur lamina membris;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:209)
Est autem sic disposita vinitoriae falcis figura, ut capulo pars proxima, quae rectam gerit aciem, culter ob similitudinem nominetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 1:1)
Nam cum in adversum pressa manu desecare quid debet, cultro utitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 2:1)
vel si colligari ea pars non potest, lamina candenti sebum caprinum aut bubulum instillatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 11장 1:3)
Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
Suppuratio melius ignea lamina quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis curatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 34장 1:4)
Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum habens scalprum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:5)
Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento, quod est simile cultro, insecandi sunt favi, deinde subiectis duobus bracchiis excipiendi, atque ita promendi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 9:3)
quadraginta milia fuere, quinta sui parte legionariis armis, ceteri cum venabulis et cultris quaeque alia venantibus tela sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION