라틴어 문장 검색

constat tamen ante adventum in Italia Aeneae aram Herculi consecratam, ab Aenea vero morem operiendorum capitum inductum, sicut ait purpureo adopertus amictu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2887)
alter cometes est, qui lampas appellatur et quasi fax lucet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27226)
unde et Terentium turbas lampadas propter strepitum volunt dixisse, cum parcus senex
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4326)
rursum de purpura purpureo velare comas adopertus amictu, item velati lino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1697)
quo modo nunc quidem est, non video quo pacto ille, cui "in monte Oetaeo inlatae lampades" fuerint ut ait Accius, "in domum aeternam patris" ex illo ardore pervenerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 41:4)
qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?
(페르시우스, 풍자, satire 643)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
sit torus et lecti genius secretaque lampas, quis tenera in nostrum veneris arbitrium.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 27:2)
Cryptoporticus quoque adopertis inferioribus fenestris tantum umbrae quantum luminis habet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:2)
at tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas, sic numquam rapido lampades igne vacent, sic regat imperium terrasque coerceat omnis Caesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus, effice, sit nobis non inplacabilis ira, meque loco plecti commodiore velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 320)
saepe graves pluvias adopertus nubibus auster concitat, aut posita sub nive terra latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권41)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
in medio gramen, muscoque adoperta virenti manabat saxo vena perennis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권165)
illic accendit geminas pro lampade pinus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권340)
Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris in matutinis lampada tollet equis, frigidus Argestes summas mulcebit aristas, candidaque a Calabris vela dabuntur aquis, at simul inducent obscura crepuscula noctem, pars Hyadum toto de grege nulla latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권87)

SEARCH

MENU NAVIGATION