라틴어 문장 검색

quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 4장13)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
(불가타 성경, 요나서, 4장7)
In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
(불가타 성경, 나훔서, 2장5)
Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장39)
Aurorae vincis digitos umerosque Dianae;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:170)
auroram sane, quae talia ferre gaudet, et adsuetas sceptris muliebribus urbes possideant;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:261)
quin protinus ipsa tendit ad Italiam supplex Aurora potentem non radiis redimita comam, non flammea vultu nec croceum vestita diem;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:296)
cum subiit par Roma mihi divisaque sumpsit aequales Aurora togas, Aegyptia rura in partem cessere novae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:40)
Deseritur iam ripa Tagi Zephyrique relictis sedibus Aurorae famulas properatur ad urbes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae61)
alter habenas Aurorae pro Sole regat:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia23)
Hesperio de limine surgit origo, sed nutrix Aurora tibi;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:70)
quin etiam velox Aurorae nuntius Aethon, qui fugat hinnitu stellas roseoque domatur Lucifero, quotiens equitem te cernit ab astris, invidet inque tuis mavult spumare lupatis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:337)
iam principes molitur iter gentesque remotas colligit Aurorae, tumidus quascumque pererrat Euphrates, quas lustrat Halys, quas ditat Orontes;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:22)
qua lampade Ditem flexit Amor;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:10)
hic Hyperionio Solem de semine nasci fecerat et pariter, forma sed dispare, Lunam, aurorae noctisque duces;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION