라틴어 문장 검색

His illita fronte, cataplasma quoque superinjiciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae succus, aut cupressus adjecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 45:2)
acaciae, stibis, gummis, singulorum p. )-(. XXV.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 54:7)
quod habet cinnamomi, acaciae, singulorum p. )-(. I. Cadmiae elotae, croci, myrrhae, papaveris lacrimae, gummis, singulorum p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 57:2)
Habet myrrhae p. )-(. z. papaveris lacrimae, acaciae succi, piperis, gummi, singulorum p. )-(. I. lapidis haematitis, lapidis phrygii, lycii, lapidis scissilis, singulorum p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 65:2)
Aut aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae succi par pondus miscetur, hisque adjicitur hyoscyami succi dimidio minor, quam unius ex superioribus, portio;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 12:4)
vel aqua, in qua rosa decocta sit, succo aut herbae sanguinalis, aut acaciae adjecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 16:5)
stibis, papaveris lacrimae, acaciae, singulorum p. )-(. XVI.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 27:7)
Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 12:1)
Nam duae lanatae quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat cariem vetustatis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 17:2)
Sed laquei, quibus capulantur, lanatis pellibus involuti sint, ne tenerae frontes sub cornua laedantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:1)
Ideo nisi lanatas oves emi non oportet, quo melius unitas coloris appareat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 2:2)
Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima, densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 3:1)
interea, dum lanatas robumque iuvencum more Numae caedit, Iovis ante altaria iurat solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII60)
lanatis animalibus abstinet omnis mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV5)
fundere lumen apex 'apex' proprie dicitur in summo flaminis pilleo virga lanata, hoc est in cuius extremitate modica lana est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6831)

SEARCH

MENU NAVIGATION