-
illa enim pergulae magis quam vineae figuram obtinet quae supra hunc modum materiis distenditur.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 2:5)
-
Quo plerumque fit ut quod praecidi debeat praefringatur,et sic vitis laniata scabrataque putrescat umoribus, nec plagae consanentur.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 22:1)
-
cum vero vastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit,omnem scrupulum summovere debemus.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 3:1)
-
Ceterum corpus laqueatum et distentum temonibus obligatur, immotumque me-dentis arbitrio est expositum.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 3:1)
-
nam cum distendetur aqua cutis, quod vitium Graeci vocant ὕδρωπα, sub armo pellis leviter incisa perniciosum transmittat humorem, tum factum vulnus pice liquida curetur.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 3:2)
-
quia cum sit aestuosissimum, non est contentum potione aquae, nisi obesam ingluviem atque distentam pabulis alvum demerserit ac refrigeraverit:
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 6:4)
-
tum convulsos laniatosque et partim exanimos ante vallum aut in amnem Rhenum proiciunt.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장6)
-
ceteri crura brachiaque (nam pectus tegebatur) foede laniavere;
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장12)
-
ac mox feris obiectus quia non laniabatur, stolidum vulgus inviolabilem credebat, donec spectante Vitellio interfectus est.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 61장4)
-
laniata veste, foedum spectaculum, ducebatur, multis increpantibus, nullo inlacrimante:
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장17)
-
excogitauerat autem inter genera cruciatus etiam, ut larga meri potione per fallaciam oneratos, repente ueretris deligatis, fidicularum simul urinaeque tormento distenderet.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 2:2)
-
cum ad saginam ferarum muneri praeparatarum carius pecudes compararentur, ex noxiis laniandos adnotauit, et custodiarum seriem recognoscens, nullius inspecto elogio, stans tantum modo intra porticum mediam, 'a caluo ad caluum' duci imperauit.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 1:2)
-
nec temere umquam triclinio abscessit nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os inderetur ad exonerandum stomachum.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 1:2)
-
creditur etiam polyphago cuidam Aegypti generis crudam carnem et quidquid daretur mandere assueto, concupisse uiuos homines laniandos absumendosque obicere.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 2:4)
-
atque illum interim arrepto deductoque ad terram Stephano conluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo quanquam laniatis digitis oculos effodere conatur.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:3)