라틴어 문장 검색

scis etenim iustum gemina suspendere lance ancipitis librae, rectum discernis ubi inter curva subit vel cum fallit pede regula varo, et potis es nigrum vitio praefigere theta.
(페르시우스, 풍자, satire 48)
"tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino, folle premis ventos, nec clauso murmure raucus nescio quid tecum grave corniearis inepte, nec seloppo tumidas intendis rumpere buccas."
(페르시우스, 풍자, satire 55)
Nec amplius eam repetebat quae terram contigerat, sed follem plenum habebat servus sufficiebatque ludentibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:4)
| In aditu autem ipso stabat ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:9)
Tegebant asellum duae lances, in quarum marginibus nomen Trimalchionis inscriptum erat et argenti pondus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:10)
Nec non cocus potione honoratus est et argentea corona, poculumque in lance accepit Corinthia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 50:2)
Haec ut dixit Trimalchio, clamorem Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem vitulus in lance donaria elixus allatus est, et quidem galeatus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:16)
Consternati nos insolentia ebriorum intentavimus oculos in proeliantes notavimusque ostrea pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:13)
Nec longe a praecone Ascyltos stabat amictus discoloria veste atque in lance argentea indicium et fidem praeferebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:4)
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:10)
Quo facto simul Nihil est repertum, multis onerant lancibus Hominemque plausu prosequuntur maximo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.9)
et magis adducto pomum decerpere ramo quam de caelata sumere lance iuvat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 59)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
turaque mente magis plena quam lance dedissem, ter quater imperii laetus honore tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 911)
nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser det iecur in lances, Inachi lauta, tuas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권253)

SEARCH

MENU NAVIGATION