라틴어 문장 검색

et magis adducto pomum decerpere ramo quam de caelata sumere lance iuvat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 59)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
turaque mente magis plena quam lance dedissem, ter quater imperii laetus honore tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 911)
nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser det iecur in lances, Inachi lauta, tuas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권253)
estne Deus, cuius cunas veneratus Eous lancibus auratis regalia fercula supplex virginis ad gremium pannis puerilibus offert?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3201)
pendent mobilibus lumina funibus, quae suffixa micant per laquearia, et de languidulis fota natatibus lucem perspicuo flamma iacit vitro.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae40)
sed non illud erunt obscura ergastula, quod sunt regia gemmato laquearia fulva metallo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2297)
Praemia saltatrix poscit funebria virgo Iohannis caput, abscisum quod lance reportet incestae ad gremium matris;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Passio Iohannis1)
tecta corusca super rutilant de laquearibus aureolis saxaque caesa solum variant, floribus ut rosulenta putes prata rubescere multimodis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.55)
ordo columnarum geminus laquearia tecti sustinet auratis suppositus trabibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.55)
"subdidit et Parias fulvis laquearibus columnas, distinguit illic quas quaternus ordo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.20)
dependent lychni laquearibus aureis incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:3)
Instaurant epulas et mensae grata secundae dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:2)
Tum rite sacratas in flammam iugulant pecudes et viscera vivis eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 10:10)
Iuppiter ipse duas aequato examine lances sustinet et fata imponit diversa duorum, quem damnet labor et quo vergat pondere letum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION