라틴어 문장 검색

ita te nec terrae fremitus, nec caeli discessus, nec lapideus aut sanguineus imber, nec traiectio stellae, nec faces visae terrebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 88:6)
cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri non potuit, lapideus dicitur factus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 95:2)
Helico nequissimus HS co dabat nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 2:1)
et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in luctu silentium, Hecubam autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:9)
Quo Carchedonios optas ignes lapideos, nisi ut scintillet probitas e carbunculis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:14)
illa autem lapidea facta sunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:14)
' Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus, et postquam veni in illum locum, in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:22)
Omnia maceria muniuntur:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:3)
Atque hanc in horto maceriam iube dirui, Quantum potest;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 725)
Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장5)
In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti lumen admitterent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:1)
Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 25:6)
Et si paradisum nominemus, locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 12:5)
Euasit autem ignem altare, quia lapideum erat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 2:1)
Cuius corpori tumulando praeparauerant sarcofagum lapideum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION