라틴어 문장 검색

Eisdemque restituta omni praeter partem exiguam, impensam militibus fessis, mersam difficultatibus summis antehac civitatem, sed subito, quam salus sperari potuit recreatam, in ovantis speciem laetissimus introiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 8:1)
Hanc Taifalorum gentem turpem ac obscenae vitae flagitiis ita accepimus mersam, ut apud eos nefandi concubitus foedere copulentur maribus puberes, aetatis viriditatem in eorum pollutis usibus consumpturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 5:1)
Simili clade Caesarem accepimus Decium, dimicantem cum barbaris acriter, equi lapsu prostratum, quem ferventem retinere non valuit, abiectumque in paludem, nec emergere potuisse nec inveniri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 13:1)
Unde quidam de candidatis, per fenestram lapsus captusque a barbaris, prodidit factum et eos maerore afflixit, magna gloria defraudatos, quod Romanae rei rectorem non cepere superstitem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 16:1)
Pertarit vero, unde iam diximus, qui fuga lapsus erat, egressus de Galia navem ascendit, ad Britaniam insolam ad regnum Saxonum transmeare;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 142)
Adalgisus filius Desiderii regis fuga lapsus mare introiit et Constantinopolim perrexit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:4)
Mergitur ut secum murem demergat.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:8)
Ergo michi prestat nutriri lacte caprino, Quam lac matris habens mergar in ore tuo.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:10)
Dum librant in mente metus, se mergere pacti, Se metui et ranas stagna subire uident.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:3)
Torpes mersa cauis, leuitas michi queritur alis.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:2)
Ludo mersa cauis, nescit tua penna quietem.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:11)
spina leonem Vulnerat, offendit in pede mersa pedem.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:2)
leuitas inprouida lapsum Sepe facit, leso stat pede turba pedum.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:4)
Ergo pecus tutoris egens in uiscera mergit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:7)
igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem.
(아풀레이우스, 변명 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION