라틴어 문장 검색

"et nunc quidem concedamus ad maritos et Lares pauperes nostros sed plane sobrios revisamus diuque cogitationibus pressioribus instructae ad superbiam poeui- endam firmiores redeamus."
(아풀레이우스, 변신, 5권86)
"Nec immemor Zephyrus regalis edicti, quamvis invitus, susceptas eas gremio spirantis aurae solo reddidit."
(아풀레이우스, 변신, 5권113)
"Tunc avis peralba illa gavia, quae super fluctus marinos pinnis natat, demergit sese propere ad Oceani profundum gremium."
(아풀레이우스, 변신, 5권219)
"pinnas, quas meo gremio nectarei fontis infeci, practotonderit."
(아풀레이우스, 변신, 5권246)
"nec auscultatu impaenitendo diligenter instructa illa cessavit, sed observatis omnibus furatrina facili flaventis auri mollitie congestum gremium Veneri reportat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:96)
"accumbebat summum torum maritus, Psychen gremia suo complexus;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:179)
Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:2)
Nec defuit qui, manu super dorsum meum iniecta, in ipso deae quam gerebam gremio scrutatus, repperiret atque incoram omnium aureum depromeret cantharum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:1)
Pistor ille qui me pretio suum fecerat, bonus alioquin vir et apprime modestus, pessimam et ante cunctas mulieres longe deterrimam sortitus coniugam poenas extremas tori Larisque sustinebat, ut Hercule eius vicem ego quoque tacitus frequenter ingemescerem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:2)
"Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris, ut videbatur, femina, quae semper secundo rumore gloriosa Larem mariti pudice gubernabat, occulta libidine prorumpit in adulterum quempiam:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:1)
"Talium contubernalis epularum taedio fugatus Larem reveni meum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:9)
Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:1)
tunc unum Larem varie dispergit venditionis incertae licentiosa fortuna.
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:5)
Vitatis ergo turbulis et electo secreto litore prope ipsas fluctuum aspergines in quodam mollissimo harenae gremio lassum corpus porrectus refoveo:
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:4)
Mulieres candido splendentes amicimine, vario lae- tantes gestamine, verno florentes coronamine, quae de gremio per viam, qua sacer incedebat comitatus, solum sternebant flosculis;
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION