라틴어 문장 검색

Atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem auaritia semper odiosos, claros largitas facit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:6)
laus maxima risum per vanos movisse sales minimeque viriles munditiae;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:197)
Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre, nihil dubium est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 1:3)
Sin autem favi sufficient permanent illibatae, nec quamvis amantissimas munditiarum offendunt odore suo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:3)
atque ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus sine dignitate senatoria multos triumphalium consulariumque potentia antiit, diversus a veterum instituto per cultum et munditias copiaque et affluentia luxu propior.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장5)
adulescens multis munditiis, alacri vultu, structas principi insidias, missos in Galliam concitores belli index idem et testis dicebat, adnectebatque Caecilium Cornutum praetorium ministravisse pecuniam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장3)
omnisque diligentia munditiam, non affluentiam affectabat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 5:2)
munditiarum lautitiarumque studiosissimum multi prodiderunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 46장 1:2)
fuisse enim et modicae staturae et male pedatus scambusque traditur, munditiarum uero paene muliebrium, uulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo dinosceret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 1:2)
Plurimae quippe sunt, quae, cum vino sunt sobriae, ciborum largitate sunt ebriae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:8)
Nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conveniunt Christianis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:7)
Tibi placet lavare cotidie, alius has munditias sordes putat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:1)
Cultus ipse provinciae morem sequens nec munditiis nec sordibus notabilis erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:8)
Ennius enim, nisi cui videtur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus, noctu concubia dixit his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:2)
Purpureo aureove colore ovis ariesve si aspergetur, principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate laetioremque efficit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION